- TATIANUS
- I.TATIANUSOrator Latinus, Praeceptores inter Maximini Iunioris, filius Tatiani, qui Provinciarum libros pulcherrimos scripsit, et dictus est Simia sui temporis, memoratur Capitolino in Maximino Iun. c. 1. Sed Titianus utrobique legi iubent Gruterus et Casaubonus. Vide ibi. Sic quem apud Spartian. in Adriano, c. 5. editi libri Tatianum vocant tutorem quondam et praefectum, postmodum inter praecipuos amicos huius Imperatoris Altianum dictum esse, monet Salmas. ibi.II.TATIANUSRhetor Christianus, de quo Euseb. l. 4. c. 16. Histor Eccles. Tatianus quoque vir, inquit, eruditissimus, in prima aetate sua magnâ cum admiratione or atoriam docuit, ex qua non parum gloriae quaesierat: postmodum ad nostra se studia convertens, libros etiam ipse adversus gentes dignos memoria reliquit. Gente Syrus discipulus Iustini Martyris fuit. Sic diu pietatis et eruditionis secundâ floruit famâ, laudatque Origenes tractatum eius, pro Chistianis contra Graecos, quem Gesnerus vertit: in quo nihilominus varia falsa et suspecta, ut cum Animam nostram, naturâ suâ mortalem fieri dicit etc. PostPraeceptoris mortem, Româ in Orientem reversus, scientiâ animum inflante, in Valentinianorum et Marcionitarum deliria incidit, postea Encratitarum antesignanus factus. Adamum damnatum, coniugium illicitum, etc. esse dixit: In Harmonia 4. Euangelistarum, quam Diatessaron vocavit, quaeque cum praefatione Victoris Capuam, qui claruit A. C. 480. exstat in Bibl. PP. omne id omisit, unde veritas Corporis et naturae Christi humanae probari solet. Tribuitur ei quoque opus, de perfectione Servatoris, quam in abstinentia a coniugio, aliisque rebus in Euangelio concessis, consistere statuebat. Vide Iren. l. 1. c. 30. Tertullian. de Praescr. c. 52. Clem. l. 3. Strom. et l. 2. Paedag. c. 2. Origen. l. 1. in Cels. Euseb. in Chron. A. C. 172. et in Hist. l. 4. et 5. Epiphan. Haer. 46. augustin. Philastrium et Ioh. Damascen de Haer. Theodoret l. 1. Haer fab. Hieron. Cat. de Vir. Ill. c. 29. etc. Dicitur Astronomus excellenissimusSixto Senensi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.